Онлайн
библиотека книг
Книги онлайн » Разная литература » Короли и ведьмы. Колдовство в политической культуре Западной Европы XII–XVII вв. - Ольга Игоревна Тогоева

Шрифт:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 76 77 78 79 80 81 82 83 84 ... 147
Перейти на страницу:
provocarent? Omnes utique evanuerunt post principem vanitatis, et dum scire quod non licet, vel aliter quam licet, appetunt, ad inane et nichilum redacti sunt" (Ibid. P. 158).

47

"Porro Spiritus sanctus disciplinae effugit a fictum, et corpus peccatis subditum sui esse habitaculum dedignatur. Quicquid vero huiusmodi agatur, fictitium est et phantasticum et veritatis substantiam nescit. Videtur quidem adesse, dum precibus et oblationibus invocatur, et effectu petitionum persequente sacrilegum errantis animae desiderium adimpletur. Abest autem tam longe, ut subtracta tutela sui eos, quos perfidia tanta exagitat, variis ludificationibus demonum trahi sustineat ad gehennam" (Ibid. P. 160–161).

48

"Certe nimis est quod immolat, qui eiecto Spiritu sancto idolatriae mentem prostituit. Nimium est quod immolat, qui pollutas aures demoniorum sollicitat voce Domino consecrata. Nimium est quod immolat, qui motimi corporis accommodat ad detestabile sacrilegium peragendum. Quid retinuit creatori, qui mentem linguam corpus demonibus obtulit? An non veritati fecit iniuriam, qui integritatem eius in tanta corruptione quaesivit? Plane nemo in talibus per ignorantiam excusatur. Omnes enim in commune sciunt aut scire debent hanc ignominiam fidei anathematis obprobrio condempnatam" (Ibid. P. 161–162).

49

"At cum per ministros iniquitatis et sceleris et satellites Sathanae, viros Herodianos, fuerit exhausta provincia, si necessitas imminet, quibus utetur princeps?" (Ibid. T. 2. P. 8).

50

"Hoc siquidem genus hominum omnia loquentium ad voluptatem, ad veritatem nichil. Verba oris eius iniquitas et dolus, qui etiam errantibus amicis ad eorum subversionem ingeminat: Euge, euge" (Ibid. T. 1. P. 178).

51

"Sed dum hanc affectionem moderationis regula deserit, fertur in praeceps discurrensque per omnia agenda et non agenda, per infamiam et bonam famam, favoris auceps, gratiae sollicitator incestus, ut cum amicum blanditiis praecomiperit, more meretricantis fortunam subripiat, extenuet facultates, aliena in se congerat spolia, et suum omnia convertat ad lucrum" (Ibid. P. 185).

52

"Affectio tamen efficacior est, eo quod ad naturam familiarius accedit, ipsique unitur animae quicquid affectionis federe copulatur… Nonne satis delusus est qui oculis suis assertionem femineam, quae ex eo solo decipit crebrius quod intercipitur rarius, anteponit? Pica siquidem pulvinaris efficacissima est et, ut dici solet, cornix nocturna quovis oratore disertior, et cuiusque operis faciem quocumque libuerit colore vestit. Quo ergo cautior, eo suspectior habenda est" (Ibid. P. 216).

53

"Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut non iam duo sint vir et mulier, sed una caro. Haec utique sine dolore non scinditur neque sine invidia communicatur. Non bene cum sociis regna Venusque manent; et sicut nulla fides regni sociis, ita nec thori. Certe facilius est regni divitias quam affectionem coniugii alii cedere" (Ibid. P. 218–219).

54

"Apud istos ars est suam pudicitiam prostituere, alienam violare vel oppugnare. Nec quidem simpliciter suam, cum matrimonii temerentur iura et coniugis adulterium coniunx procuret. Dum egreditur sponsa de thalamo, coniugem noli maritum credere sed lenonem. Producit eam, libidinosis exponit et, si spes dolosi nummi refulgeat, affectus callida simulatione prostituit" (Ibid. P. 218).

55

"Si totam ei domum regendam commiseris, serviendum est; si aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit et in odium vertetur ac iurgia et, nisi cito consulueris, parabit venena" (Ibid. T. 2. P. 297).

56

"Nam de histrionibus et mimis, scurris et meretricibus, lenonibus et huiusmodi prodigiis hominum, quae principem potius oportet exterminare quam fovere, non fuerat in lege mentio facienda; quae quidem omnes abominationes istas non modo a principis aula excludit, sed eliminat a populo Dei" (Ibid. T. 1. P. 245).

57

"Non habebit uxores plurimas quae afficiant animam eius, neque argenti et auri immensa pondera" (Ibid. P. 244).

58

В первой половине XII в. подобные рассуждения уже присутствовали в сочинениях Гвиберта Ножанского и Бернара Клервоского: Дюби Ж. Указ. соч. С. 199–202.

59

"Eneas… se asserit, eo quod egredienti Lucifer, qui et Venus, donec ad Italiam perveniret, apparuerit auspicanti" (loannis Saresberiensis episcopi Carnotensis Policratici. T. 1. P. 70–71).

60

"Non enim in sola immunditia vel gula consistunt opera carnis, cum Apostolus ad Galathas loquens ea in multis vitiis manifesta esse convincat, ut sunt fornicatio, immunditia, avaritia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, emulationes, irae, rixae, dissensiones, hereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, commesationes, et similia, quae qui committunt, regnum Dei non possidebunt" (Ibid. T. 2. P. 210). Таким образом, Иоанн Солсберийский творчески переосмысливал «Послание к Галатам» апостола Павла, на которое ссылался в данном пассаже. Ср.: «Дела плоти известны; они суть: прелюбодеяние, блуд, нечистота, непотребство, идолослужение, волшебство, вражда, ссоры, зависть, гнев, распри, разногласия, соблазны, ереси, ненависть, убийства, пьянство, бесчинство и тому подобное. Предваряю вас, как и прежде предварял, что поступающие так Царствия Божия не наследуют» (Гал. 5; 19–21).

61

Исх. 7:10–23.

62

Дан. 2: 1–12.

63

Есф. 3: 1–2; Hirsch E.G., Seligsohn М., Schechter S. Haman the Agagite // The Jewish Encyclopedia / Ed. by I. Singer et al. N.Y., 1901–1906. T. 6. P. 189–190.

64

Деян. 13: 6–12.

65

Ненний. История бриттов // Гальфрид Монмутский. История бриттов. Жизнь Мерлина / Изд. подг. А.С. Бобович, А.Д. Михайлов, С. А. Ошеров. М., 1984. С. 171–193; Гальфрид Монмутский. История бриттов // Там же. С. 5–137. См. также: Walter P. Merlin, L'Enfant-Vieillard // L'imaginaire des ages de la vie / Sous la dir. de D. Chauvin, J.L. Backès. Grenoble, 1996. P. 117–133.

66

Гальфрид Монмутский. Указ. соч. С. 92–94. См. также: Walter P. Merlin ou le savoir du monde. P., 2000. P. 29; Chauou A. L'idéologie Plantagenet: royauté arthurienne et monarchie politique dans l'espace Plantagenet (XII–XIII siècles).

1 ... 76 77 78 79 80 81 82 83 84 ... 147
Перейти на страницу: