Онлайн
библиотека книг
Книги онлайн » Разная литература » Джотто и ораторы. Cуждения итальянских гуманистов о живописи и открытие композиции - Майкл Баксандалл

Шрифт:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 61 62 63 64 65 66 67 68 69 ... 94
Перейти на страницу:
nescio quare lunam praetermisit, nisi quia tunc in coelo non erat aut eclipsi laborabat: quum solem primum feceris, lunam debueras facere secundam, quae et altior aere est, et magis suum quendam colorem habet quam aer, et quum illum dixeris aureum, hanc oportebat argenteam nominare et proximam a sole facere, ut argentum secundum est ab auro: nisi forte lunam quoque auream putes aureo vino madidus et distentus, aut eam hinc odio habes, quia sis ipse lunaticus. Sin volueris sororem fratri Phoeben Phoebo proximum ponere, profecto res ipsa et ordo postulabat, post aurum sequens locus esset argento, qui est color candidus: eo quidem magis quod postea hunc ipsum colorem, nescio quomodo, sive primum sive secundum facis, quod videlicet luci maxime propinquus sit: homo tibiipsi contrarius, et ubique veluti per somnum loquens. Sapphireum igitur secundo numeras loco, delectatus, ut dixi, ordine elementorum: a metallis enim, a lapidibus preciosis, ab herbis et floribus, non putasti tibi exempla sumenda: quae si propria magis et accommodata erant, tum humilia tibi et abiecta duxisti, tu qui ex sole tantum es factus et aere. Nam quum seriem elementorum prosequeris, de duobus dicis, de duobus alteris obmutescis, et nobis expectantibus tam altum venerandumque processum, quodam modo illudis. Si primus color est igneus, sequens aerius, tertius aquaticus erit: quartus terreus. Aut non adeunda tibi erat ista Bartole via, aut prorsus obeunda. Pergamus ad caetera. Paulo post ait album esse nobilissimum colorum, nigrum abiectissimum, alios vero ita quenquam optimum, ut est albo coniunctissimus, rursum ita quenquam deterrimum: ut est nigredini proximus. Horum quid primum reprehendam? an quod aurei coloris non meminit, quasi meam increpationem timuisset? an quod album omnibus praetulit? an quod nigro infimum locum dedit? an, quod stultissimum est, quod de aliis coloribus incertius loquutus est quam Apollo consuevit? ut nesciamus quod maxime explicari oportebat, praeter album et nigrum, quorum alterum, ut dixi, optimum, alterum deterrimum putat, nescio qua ratione, nisi oculos quoque ut iudicium depravatos, et corruptos habebat. Quis enim unquam rosas deteriore colore existimavit, quam eos flores, qui vulgo albae rosae vocantur? quis Carbunculi colori, quis Smaragdi, Sapphiri, Topazii, multorumque aliorum anteponat margaritas, Chrystallum, et eum qui dicitur *? Aut cur serica fila murice tingerentur, lanae candidae rubricarentur, nisi rubeus color albo putaretur esse venustior? Nam si candor est simplicissimus et purissimus, non continuo est praestantissimus. Siquidem argento et simplici et puro et candido antecellit electrum, quod compositum est, tum venustate, tum dignitate. De nigro autem quid dicam? quem cum albo comparatum invenio, nec minoris praestantiae putatum, unde corvus et cygnus propter hanc ipsam causam dicuntur Apollini consecrati: et Horatius spectandum ait, qui sit nigris oculis, nigroque capillo [A. P. (Искусство поэзии) 37]. Tu uero Bartole oculos tuos, qui, ut opinor, erant simillimi asininis, pulchriores putas nigris Horatii oculis? aut pilum asini, pilo equi nigri: qualem ob decorem, praecipue Vergilius descripsit, Quem Thracius albis portat equus bicolor maculis [Aen. (Энеида) v. 565–6]. Et mea sententia Aethiopes Indis pulchriores, eo ipso quod nigriores sunt. Quid ergo autoritatem hominum affero, quos ille aethereus parvifacit? peccavit ille rerum parens atque opifex, ne longius exempla repetam, qui nigrum in medio oculi posuit, et in extremis non rubeum aut croceum aut sapphireum, sed album collocauit: et quod te palam coarguit, isti colori, quem tenebris, non illi quem luci comparasti, totius corporis tribuit lumen, propter quod oculi, et proprie, et usitate lumina appellantur. Et quid afferri ad hanc rem potest decentius ac validius, quam quod oculus, qui unus est colorum arbiter, non alibi aut alterius, sed nigri coloris, aut nigro proximi, de pupilla loquor, quae plerunque nigra est, ab ipso deo rerum conditore formatus est? Atque ut de aliis rebus loquar, quid enumerem, quod in rerum natura reperiuntur nigri coloris, quae summam tamen exhibent dignitatem? ut Vergilius, Et nigrae violae sunt, et vacinia nigra [Ecl. (Эклоги) x. 39]: Alba ligustra cadunt, vacinia nigra leguntur [Ecl. (Эклоги) ii. 18]. Et in horto meo nascuntur violae albae, quae cum nigris minime sunt comparandae, et mora, si fabulis credimus, ex albis nigra fiunt, et meliora et pulchriora. Quod si rerum conditor nullam in operibus suis putavit colorum differentiam, quid nos homunculi faciemus? an volemus plus deo sapere? aut eum imitari et sequi erubescemus? O bone et sancte Iesu, si non cogitavit de lapidibus et herbis, de floribus et multis aliis Bartolus quum de vestibus et operimentis hominum loqueretur, poteratne oblivisci de avium, prope dixerim, vestibus, ut galli, pavonis, pici, picae, phasiani, et aliorum complurium? Et quo de ipsis hominum vestibus dicamus, ex quo stultitia Bartoli inscitiaque tenetur, vestes Aaron, quibus nihil cogitari queat perfectius, an illum Bartolinum colorum ordinem observant? Transeo, quod coelestis Hierusalem duodecim generibus lapidum constructa describitur. Quod si Bartolus legisset, profecto alio modo quam est loquutus fuisset. Eamus nunc et ominem audiamus, a divinis atque humanis rebus dissentientem: et puellis Ticinensibus, ver enim adventat, legem imponamus, ne serta, nisi quomodo Bartolus praescribit, texere audeant, neque ad suum cuiusque iudicium atque voluntatem facere permittamus. Nam, ut inquit Satyricus, Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno [Persius (Персий) v. 53]. Ut in illo qui nobis hanc libertatem eripere tentat, non secus ac si in servitutem nos vellet afferere, sit conflagrandum. Sed de hoc superius questi sumus. Nunc illud dixisse satis est. Stolidissimum esse aliquem de dignitate colorum legem introducere.

«Epistola ad Candidum Decembrem» в Opera, Basilea, 1540. Р. 639–641 (с. 115–116)

Рассмотрим теперь твои доводы о цветах, на которых ты, словно на триариев, возложил всю надежду спасти это пропащее дело. Послушайте-ка юриста, рассуждающего об удивительных вещах и предлагающего некую новую, неслыханную науку, которая выведет из заблуждения весь мир: и если даже ввиду закоренелости пагубной привычки не совсем из него выведет, то, по крайней мере, растолкует, что так надо было сделать. Он говорит, что золотой цвет – благороднейший из цветов, поскольку им изображается свет. Для изображения лучей солнца, самого светлого из небесных тел, ничто не подходит так, как золотые лучи, ведь известно, что нет ничего славнее света. Обратите внимание на глупость и баранью тупость этого человека. Если для него золотой цвет – это то, что рисуется золотом, то солнце, конечно, не

1 ... 61 62 63 64 65 66 67 68 69 ... 94
Перейти на страницу: