Шрифт:
Закладка:
XVI. Бартоломео Фацио
De Pictoribus[300]
Nunc ad pictores veniamus, quamquam fortasse convenientius fuit, ut post poetas pictores locarentur. Est enim, ut scis[301], inter pictores ac poetas magna quaedam affinitas. Neque enim est aliud pictura quam poema tacitum. Namque in inventione ac dispositione operis utrorumque cura propemodum par, nec pictor ullus praestans est habitus, nisi qui in rerum ipsarum proprietatibus effingendis excelluerit. Aliud enim est superbum pingere, aliud avarum, aliud ambitiosum, aliud prodigum et reliqua item huiusmodi. Atque in his proprietatibus rerum exprimendis tam pictori quam poetae elaborandum est, et in ea sane re utriusque ingenium ac facultas maxime agnoscitur. Nam si avarum fingere quis volens leoni aut aquilae illum comparaverit, aut si liberalem lupo aut milvo, is nimirum sive poeta sive pictor fuerit desipere videatur. Oportet enim comparatorum naturam similem esse. Et sane semper magnus honos nec immerito picturae fuit. Est enim ars magni ingenii ac solertiae, nec temere alia inter operosas[302] maiorem prudentiam desiderat, ut pote quae non solum ut os ut faciem ac totius corporis liniamenta, sed multo etiam magis interiores sensus ac motus exprimantur postulat, ita ut vivere ac sentire pictura illa et quodammodo moveri ac gestire videatur. Alioquin similis fuerit poemati pulchro illi quidem et[303] eleganti, sed languido ac nihil moventi. Verum, ut non satis est poemata pulchra esse, quemadmodum ait Horatius, oportet enim dulcia sint, ut quacumque in partem velint animos hominum sensusque permoveant, ita et picturam non solum colorum varietate exornatam, sed multo magis vivacitate quadam, ut ita loquar, figuratam esse convenit. Et quemadmodum de pictura, ita et de sculptura, fusura, architectura, quae omnes artes a pictura ortum habent, dicendum est. Nec enim quisquam probatus in his generibus artifex esse potest, cui pingendi ratio ignota sit. Coeterum, praetermissa longiori disputatione, de iis paucis pictoribus atque sculptoribus qui