Шрифт:
Закладка:
Palladius dixit: Omnium iudicem Filium Dei, est qui dat, est qui accipit.
Ambrosius episcopus dixit: Per gratiam dedit aut per naturam? Et hominibus datur iudicium.
Palladius dixit: Patrem maiorem dicis aut non?
Ambrosius episcopus dixit: Postea respondebo tibi.
Palladius dixit: Ego tibi non respondeo si non respondes mihi.
Eusebius episcopus dixit: Nisi impietatem Arri ex ordine damnaueris, interrogandi tibi non dabimus facultatem.
Palladius dixit: Non tibi respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei, sicut lectum est,
iudex est aut non?
Palladius dixit: Si non respondes mihi, ego tibi ut impio non respondeo.
34. Ambrosius episcopus dixit: Habes professionem meam, qua respondebo tibi. Interim perlegatur epistula Arri. – Et adiecit: In epistula Arri inuenies et hoc sacrilegium quod tu moliris.
Palladius dixit: Ego quae interrogo non respondetis?
Eusebius episcopus dixit: Filium Dei Deum aequalem dicimus.
Palladius dixit: Tu iudex es, tui exceptores hic sunt.
Ambrosius episcopus dixit: Scribant tui qui uolunt?
35. Palladius dixit: Pater maior est aut non?
Eusebius episcopus dixit: Secundum diuinitatem aequalis est Filius Patri. Habes in Euangelio quod iudaei persequebantur eum, quia non solum soluebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (In. 5:18). Quod ergo impii persequentes confessi sunt, nos credentes negare non possumus.
Ambrosius episcopus dixit: Et alibi habes: Qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus, obaudiens usque ad mortem (Phil. 2:6–7, 8). – Et adiecit; Vides quia in forma Dei aequalis est? Et formam, inquit, serui accepit. In quo ergo minor est? Secundum formam utique serui, non Dei.
Eusebius episcopus dixit: Sicut in forma serui constitutus inferior seruo non fuit, ita in forma Dei constitutus inferior Deo esse non potuit.
36. Ambrosius episcopus dixit: Aut dic quia secundum diuinitatem minor est Filius Dei.
Palladius dixit: Pater maior est.
Ambrosius episcopus dixit: Secundum carnem.
Palladius dixit: Qui me misit maior me est (In. 14:28). Caro missa est a Deo, aut Filius Dei?
Ambrosius episcopus dixit: Falsari a uobis scripturas diuinas hodie comprobamus. Sic enim scriptum est: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, non turbetur cor uestrum, non quomodo hic mundus dat et ego do uobis. Si diligeretis me gauderetis quia dixi: «Vado ad Patrem», quia Pater maior me est (In. 14:27–28). Non dixit: «Qui me misit maior me est.»
Palladius dixit: Pater maior est.
Ambrosius dixit: Anathema illi qui diuinis scripturis addit aliquid aut minuit.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
37. Palladius dixit: Pater maior est Filio. Ambrosius episcopus dixit: Secundum carnem Filius minor est Patre, secundum diuinitatem aequalis est Patri. Legitur aequalem Dei Filium Patri, sicut iam et prolata exemplaria testantur. Secundum carnem autem quid miraris minorem, cum dixerit se seruum (Ps. 115:16), cum dixerit se lapidem (Ps. 117:22), cum dixerit se uermem (Ps 21:7), cum dixerit se minorem angelis, quia scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab angelis (Ps. 8:6)
Palladius dixit: Impie uos asserentes uideo. Non uobis respondemus sine auditoribus.
Sabinus episcopus dixit: Nemo ab eo requirat sententiam qui iam innumeris sententiis blasfemauit.
Palladius dixit: Non uobis respondemus.
38. Sabinus episcopus dixit: Ab omnibus iam damnatus est Palladius. Arri blasfemiae multo minores sunt quam Palladi. – Et cum Palladius surrexisset atque foras exire uoluisset: Ideo surgit Palladius quoniam apertis testimoniis Scripturarum conuincendum esse se cernit, sicut iam conuictus est. Scit enim lectum esse secundum diuinitatem quod aequalis Patri Filius sit. Accipiat autem quia Filius Dei secundum diuinitatem maiorem non habet. Scriptum est: Abrahae cum repromisisset Deus, quoniam nullum alium habebat maiorem per quem iuraret, iurauit per semetipsum (Hebr. 6:13); uides igitur scriptum quia nullum alium maiorem habet per quem iuraret. Filius autem est de quo dicitur quoniam ipse uisus est Abrahae; unde ait: Abraham diem meum uidit et gauisus est (In. 8:56).
Palladius dixit: Pater maior est.
Eusebius episcopus dixit: Quando ut Deus locutus, maiorem non habuit, quando ut homo locutus, maiorem habuit.
39. Palladius dixit: Pater genuit Filium, Pater misit Filium.
Ambrosius episcopus dixit: Anathema ei qui negat secundum diuinitatem Filium aequalem Patri.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
Palladius dixit: Filius subiectus Patri (I Cor. 15:28). Filius praecepta Patris custodit (In. 15:10).
Ambrosius episcopus dixit: Subiectus secundum carnis rationem. Ceterum et ipse meministi quia legisti: Nemo uenit ad me nisi quem Pater attraxerit (In. 6:44).
Sabinus episcopus dixit: Dicat si secundum diuinitatem subiectus est Patri an secundum incarnationem.
40. Palladius dixit: Ergo Pater maior est.
Ambrosius episcopus dixit: Et alibi scriptum est: Fidelis Deus per quem uocati estis in communionem Fili eius (I Cor. 1:9). Ego dico Patrem maiorem esse secundum carnis assumptionem quam suscepit Filius Dei, non secundum diuinitatem.
Palladius dixit: Quae enim comparatio est Fili Dei? Et caro potest dicere: «Deus me maior est»? Caro loquebatur aut diuinitas, quia ibi erat caro?
Ambrosius episcopus dixit: Caro sine anima non loquitur.
Eusebius episcopus dixit: Deus loquebatur in carne secundum carnem quando dicebat: Quid me persequimini hominem (In. 8:40)? Quis hoc dixit?
Palladius dixit: Filius Dei.
Ambrosius episcopus dixit: Deus ergo Filius Dei est secundum diuinitatem et homo est secundum carnem.
Palladius dixit: Carnem suscepit.
Eusebius episcopus dixit: Ergo humanis uerbis usus est.
Palladius dixit: Carnem humanam suscepit.
41. Ambrosius episcopus dixit: Dicat quia non secundum diuinitatem Apostolus dixit subiectum, sed secundum carnem; scriptum est enim: Humiliauit semetipsum factus obaudiens usque ad mortem (Phil. 2:8). In quo ergo mortem gustauit (Hebr. 2:9)?
Palladius dixit: Quia se humiliauit.
Ambrosius episcopus dixit: Non diuinitas, sed caro humiliata est atque subiecta. – Et adiecit: «Creaturam perfectam» bene dixit Arrius an male dixit?
Palladius dixit: Ego tibi non respondeo auctoritatem non habenti.
Ambrosius episcopus dixit: Profitere quod uis.
Palladius dixit: Non respondeo uobis.
42. Sabinus episcopus dixit: Pro Arrio non respondes?
Ad interrogata non respondes?
Palladius dixit: Pro Arrio ego non respondi. Sabinus episcopus dixit: Vsque adeo respondisti ut Filium Dei negares potentem, negares uerum Deum.
Palladius dixit: Ego te iudicem non patior quem impietatis arguo.
Sabinus episcopus dixit: Ipse nos coegisti sedere.
Palladius dixit: Mandaui ut sederetis ut arguerem uos. Quare subripuistis imperatori? Vt concilium plenum non esset obstrepistis.
Ambrosius episcopus dixit: Cum Arri impietates legerentur, et impietas tua pariter