Шрифт:
Закладка:
56. Iustus episcopus dixit: Palladium qui blasfemias Arri damnare noluit, sed etiam has magis confiteri uidetur, censeo ulterius sacerdotem dici non posse nec inter episcopos deputari.
Euentius episcopus Ticiniensis dixit: Palladium qui impietatem Arri damnare noluit arbitror a consortio sacerdotali in perpetuum esse remouendum.
57. Abundantius episcopus Tridentinus dixit: Cum euidentes blasfemias Palladius defendat, damnatum se ex concilio Aquileiensi cognoscat.
Eusebius episcopus Bononiensis dixit: Quia impietates Arri diabolico stilo conscriptas, quas non licebat nec ad aures admittere, Palladius non solum noluit condemnare, sed eorum extitit assertor, negando Filium Dei Dominum uerum, Dominum bonum, Dominum sapientem, Dominum sempiternum, hunc a coetu sacerdotali et mea sententia et omnium catholicorum iudicio arbitror iure esse damnandum.
58. Sabinus episcopus Placentinus dixit: Quoniam cunctis patefactum est Palladium <se> qui arrianae perfidiae auctorem eiusque impietatem tenere, quae contra euangelica et apostolica instituta uenit, iusta in eum totius concilii lata sententia est. Qui meae licet paruitatis sententia sacerdotio denuo priuatus ex hoc sacrosancto coetu iure pellatur.
Felix et Numidius legati Afrorum dixerunt: Arrianae haeresis secta, in qua Palladius in Aquileiensi synodo declaratus est, anathema. Sed et eos qui contra ueritatem Nicaeni synodi repugnant condemnamus.
59. Limenius episcopus Vercellensis dixit: Arrianam doctrinam saepe esse damnatam manifestum est, et ideo Palladius conuentus in hac sancta synodo Aquileiensi, quoniam noluit corrigere uel emendare <se>, sed magis probauit deprehensibilem et oletauit perfidia quam se publice professus est tenere, hunc sententia mea et ego profiteor a consortio sacerdotali esse priuandum.
Maximus episcopus Emonensis dixit: Palladium qui blasfemias Arri nec damnare uoluit, sed magis ipse confessus est, iuste ac merito esse damnatum et Deus nouit et fidelium conscientia condemnauit.
60. Exsuperantius episcopus Dertonensis dixit: Palladium qui sectam Arri uel eius doctrinam damnare noluit sed defendit, ut ceteri consortes mei damnauerunt etiam et ego condemno.
Bassianus episcopus Laudensis dixit: Audiui sicut et ceteri consacerdotes mei impietates Arri quas Palladius non solum non condemnauit, sed confirmauit. Hic anathema sit et sacerdotio priuabitur.
61. Filaster episcopus Brictianus dixit: Blasfemias et iniquitatem Palladi, qui arrianam doctrinam sequitur et defendit, una cum omnibus ego condemnaui.
Constantius episcopus Siscianensis dixit: Palladium qui blasfemias et impietates Arri non condemnauit, sicut et ceteri consacerdotes mei et ego censeo damnandum.
Heliodorus episcopus Altiniensis dixit: Qui perfidiam Arri omniumque haereticorum, quorum consors est Palladius, cuius insipiens cor, qui ueritatem non est confessus, <non condemnauit>, cum ceteris consacerdotibus meis condemno.
62. Felix episcopus Diadertinus dixit: Palladium qui blasfemiauit Filium sicut Arrius cum omnibus pariter condemno.
Theodorus episcopus Octodorensis dixit: Palladium qui Christum Deum uerum coaeternum Patri negauit, nec christianum hunc nec sacerdotem ullo modo censemus.
Domninus episcopus Gratianopolitanus dixit: Palladium in perfidia Arri permanentem in perpetuum sicut et fratres damnauerunt etiam et ego censeo esse damnandum.
63. Proculus episcopus Massiliensium dixit: Palladium qui Arri blasfemias sub quadam impia hereditate non condemnando defendit, sicut hunc et plurimorum iam uenerabilium sacerdotum sententia blasfemum designauit atque a sacerdotio alienum duxit, mea pariter sententia in perpetuum condemnatum designat.
Diogenes episcopus Genauensis dixit: Palladium qui Christum Dominum Deum uerum similem et aequalem Patri dum non confitetur negauit, damnationi eius cum ceteris fratribus meis uel consacerdotibus socior.
64. Amantius episcopus Iouiensium dixit: Palladium qui sectam Arri non destruxit secundum consacerdotum meorum <sententiam> etiam et ego eum condemno.
Ianuarius episcopus dixit: Sicut omnes consacerdotes mei damnauerunt Palladium, ita et ego pari iudicio eum censeo esse damnandum.
65. Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius episcopus dixit: Audisti, Secundiane, cuiusmodi Palladius impius sententiam sacerdotali concilio damnatus exceperit. Licet displicuerit nobis quod eius, hoc est Palladi, non horreres amentiam, tamen de te aliqua specialiter quaero, utrum Dei Filium Dominum nostrum Iesum Christum <uerum Deum> uel non uerum Deum dicas.
Secundianus <dixit>; Qui negat Deum uerum esse Patrem domini et dei nostri Iesu Christi non est christianus, <nec> qui negat dominum Filium uerum.
Ambrosius episcopus dixit: Deum uerum Dei Filium confiteris?
Secundianus dixit: Verum Dei Filium unigenitum dico.
66. Ambrosius episcopus dixit: Verum Dominum dicis?
Secundianus dixit: Verum unigenitum Filium. Qui negat uerum Filium Dei?
Eusebius episcopus dixit: Non sufficit quod Filium Dei unigenitum confiteris, nam hoc omnes confitentur. Sed hoc mouet quod Arrius «dixit Dominum solum Patrem, solum <Deum> uerum, negauit Filium Dei Dominum uerum. Simpliciter Filium Dei Deum uerum confiteris?
Secundianus dixit: Qui fuerit ignoro, quid dixerit nescio. Mecum loqueris uiuus ad uiuum. Illud dico quod Christus dixit, unigenitum Filium se asserit Patris (In. 3:16). Filius unigenitus deus est Dei Filius uerus.
67. Ambrosius episcopus dixit: Deus uerus est uerus Dei Filius Deus? – Et adiecit: In scripturis diuinis scriptum est quia: Qui iurant super terram iurabunt Deum uerum (Is. 65, 16); quod utique de Christo esse non dubium est. Nos ergo uerum Deum profitemur et fides nostra haec est et professio quia unigenitus est Patris Filius, hoc est uerus Deus. Dic et tu de Deo uero Dei Filium Deum uerum.
Secundianus dixit: De Deo uero.
68. Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei Deus uerus est?
Secundianus dixit; Ergo mendax?
Ambrosius episcopus dixit: In hoc fraudem facis ut non Deum uerum dicas, sed deum unigenitum. Ac per hoc dic simpliciter: «Vnigenitus Dei Filius Deus uerus».
Secundianus dixit: Vnigenitum dixi Dei Filium.
69. Eusebius episcopus dixit: Hoc Fotinus non negat, hoc Sabellius confitetur.
Ambrosius episcopus dixit: Et qui hoc non confitetur iure damnatur. Ac per hoc saepe <te> conuenio, licet cauillando negaueris ueritatem. Non quaero ut tantummodo unigenitum Filium Dei dicas, sed etiam Deum uerum.
Secundianus dixit: Veritatis me seruum profiteor. Quae dico non scribuntur et quae dicis scribuntur. Christum uerum Dei Filium dico. Qui negat Filium Dei uerum esse?
70. Ambrosius episcopus dixit: Qui negat <Deum uerum> unigenitum Dei Filium anathema sit, qui negat uerum Deum Christum anathema sit.
Secundianus dixit: «Deum uerum unigenitum Filium Dei»? Quid mihi profiteris quod non est scriptum?
Ambrosius episcopus dixit: Apertum sacrilegium est quando Christum Dei Filium Deum uerum negauit.
Secundianus dixit: Iesum Christum Filium Dei deum – quia Christus dicitur Filius – uerum Filium Dei dico.
71. Ambrosius episcopus dixit: Nondum resipisti? – Et adiecit: Ne quid illi uideatur esse subreptum, confirmet sententiam suam. Dicat