Шрифт:
Закладка:
Symmachus episcopus dixit: Ergo uniuersitati placet et ab omnibus recognoscitur uel probatur ista sententia?
Universa synodus dixit: Placet, et quod omnibus placet fiat.
IV. Ut si quis papa morte praeuentus non potuerit ante de sui successoris electione decernere is ordinetur antistes quem cunctus clerus aut pars maior elegerit.
Si, quod absit, transitus papae inopinatus euenerit, ut de sui electione successoris, ut supra placuit, non possit ante decernere, si quidem in unum totius inclinauerit ecclesiastici ordinis electio, consecretur electus episcopus; si autem ut fieri solet studia coeperint esse diuersa eorum de quibus certamen emerserit, uincat sententia plurimorum: sic tamen ut sacerdotio careat qui captus promissione non recto iudicio de electione decreuit.
Synodus dixit: Placet; dictum est decies.
V. Ut si quis ambientes uel fautores ambientium coniuratores prodiderit, non solum purgatus uideatur esse si fuerit particeps, uerum etiam remuneratione dignissimus aestimetur.
Propter occultas autem fraudes et coniurationum secretas insidias quas huius sententia districtionis consequitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit notitiam consilia eorum qui contra hanc synodum de pontificali egerint ambitu et rationabili probatione conuicerit, particeps actionis huiusmodi non solum purgatus ab omni culpa sit, sed etiam remuneratione quae non indigna sit subleuetur.
Universa synodus surgens acclamauit: Placent omnia. Exaudi Christe! Symmacho uita! dictum est tredecies.
Ut ista seruentur rogamus! dictum est decies.
Ut nullus aliter ad episcopatum Romanum deinceps ueniat precamur! dictum est decies.
Ut decreta nostra confirmes rogamus! dictum est decies.
Symmachus episcopus catholicae ecclesiae urbis Romae dixit: Acclamationes uestras synodique iudicium praesentia gesta suscipient. Et adiecit: Ea quae ad sopiendos ueternosae praesumptionis errores uel infensae rebus ecclesiasticis aegritudinis morbos, quibus uniuersalis afficiebatur ecclesia, deliberatio religioni congrua pacique constituit, firmitatem perpetem sortiantur, ut praestante deo, quem custodem rerum constat esse bonarum, synodalis ordinatio uigeat atque omnes sine personae alicuius distinctione constringat: contra quam si quis sub qualibet occasione uenire praesumpserit, indicta superius districtione plectetur.
Et subscripserunt episcopi numero LXXIII.
Caelius Symmachus, episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romae, his constitutis synodalibus a me probatis atque firmatis consentiens subscripsi.
Caelius Rusticus, episcopus ciuitatis Minturnensis subscripsi, et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia.
Caelius Bonifacius, episcopus ecclesiae Veliternensis subscripsi, et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia.
Missenus Cumanus. Cresconius Tudertinus. Basilius Tollenitatis. Decius Triumtabernarum. Valentinus Amiterninus. Vitalis Fanestris. Maximus Bleranus. Benignus Aquaeuiuensis. Palladius Sulmontinus. Constantius Otriculanus. Germanus Pisaurensis. Candidus Tiburtinus. Vitalianus Narniensis. Iustus Acherontinus. Stephanus Nursiensis. Fortunatus Anagninus. Clarus Alifanus. Rufinus Canusinus. Vitalis Fundanus. Innocentius Mibanatis. Bassus Ferentininovi. Vitalianus Rosselanus. Constantius Capuanus. Fortunatus Suessanus. Vindemius Antiatinus. Ioannes Ariminensis. Martyrius Terracinensis. Laurentius Trebiensis. Serenus Numentanus. Adeodatus Cerrensis. Dulcitius Sabinensis. Paschasius Vulturnensis. Fortunatus episcopus Ecclesiae Anagniae, pro Sanctulo episcopo ciuitatis Signinae, quia subscripsere non potuit, pro eodem subscripsi. Valerius Calenotanus. Felicissimus Forosemproniensis. Valentinus Amiterninus, pro Romano episcopo ecclesiae Pitinatatium subscripsi. Colonius Foroclodiensis. Ioannes Spoletinus. Maximianus Perusinus. Lucianus Tarquiniensis. Florentius Pestanus. Fortunatus Fulgentanus. Gaudentius Tadinatis. Felix Nepesinus. Aucupius Puteolanus. Rosarius Surrentinus. Epiphanius Beneuentanus. Constantius Venafranus. Salustius Amerinus. Malensis Centumcellensis. Maximianus Subaugustanus. Ioannes Viuonensis. Mercurius Sutrinus. Serenus Nolanus. Timotheus Abellinatis. Stephanus Neapolitanus. Rosarius episcopus, pro fratre meo Urso episcopo subscripsi. Gaudentius Vulsinensis. Item Gaudentius episcopus Vulsinensis pro Proiectitio episcopo Foronouano. Quintus Theanensis. Bellator Ostiensis. Lampadius urbis Albensis. Ursus Stabianus. Gaudentius Salernitanus. Marius Tiferninus. Adeodatus Forbiensis. Saturninus Herdonitanus.
Subscripserunt presbyteri numero LXVII. Caelius Laurentius archipresbyter tituli Praxedis hic subscripsi, et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia.
Ianuarius presbyter tituli Vestinae, Martianus presbyter tituli Sanctae Caeciliae. Gordianus presbyter tituli Pammachii. Petrus presbyter tituli Sancti Clementis. Urbicus presbyter tituli Sancti Clementis. Paulinus presbyter tituli Sancti Iulii. Valens presbyter tituli Sanctae Sabinae. Petrus presbyter tituli Chrysogoni. Soranus presbyter tituli Vestinae. Asterius presbyter tituli Pudentis. Iustinus presbyter tituli Pudentis. Felix presbyter tituli Equitii. Redemptus presbyter tituli Chrysogoni. Proiectitius presbyter tituli Damasi. Iouinus presbyter tituli Aemilianae. Bonus presbyter tituli Crescentianae. Paschasius presbyter tituli Eusebii. Ioannes presbyter tituli Pammachii. Sebastianus presbyter tituli Nicomedis. Martinus presbyter tituli Cyriaci. Andreas presbyter tituli Sancti Matthaei. Servusdei presbyter tituli Sancti Clementis. Opilio presbyter tituli Vestinae. Petrus presbyter tituli Chrysogoni. Romanus presbyter tituli Tigridae. Marcellinus presbyter tituli Iulii. Dominicus presbyter tituli Crescentianae. Abundantius presbyter tituli Sabinae. Marcellus presbyter tituli Romani. Asellus presbyter tituli Vizantis. Agatho presbyter tituli Equitii. Sebastianus presbyter tituli Vizantis. Valentinus presbyter tituli Eusebii. Anastasius presbyter tituli Anastasiae. Genesius presbyter tituli Nicomedis. Dionysius presbyter tituli Aemilianae. Epiphanius presbyter tituli Apostolorum. Acontius presbyter tituli Fasciolae. Paulinus presbyter tituli Fasciolae. Agapetus presbyter tituli Apostolorum. Adeodatus presbyter tituli Equitii. Benedictus presbyter tituli Gaii. Dominicus presbyter tituli Priscae. Redemptus presbyter tituli Tigridae. Severus presbyter tituli Gaii. Stephanus presbyter tituli Marcelli. Crescentius presbyter tituli Apostolorum. Iulianus presbyter tituli Anastasiae. Septiminus presbyter tituli Iulii. Cyprianus presbyter tituli Marci. Epiphanius presbyter tituli Fasciolae. Bonifacius presbyter tituli Caeciliae. Petrus presbyter tituli Praxedis. Timotheus presbyter tituli Marcelli. Hilarius presbyter tituli Lucinae. Victorius presbyter tituli Sabinae. Laurentius presbyter tituli Sancti Laurentii. Eutyches presbyter tituli Aemilianae. Iulianus presbyter tituli Anastasiae. Marcus presbyter tituli Lucinae. Vincemalus presbyter tituli Crescentiae. Abundantius presbyter tituli Marci. Venantius presbyter tituli Marcelli. Stephanus presbyter tituli Eusebii. Paulinus presbyter tituli Sancti Laurentii.
Subscriptio diaconorum
Cyprianus diaconus sanctae Ecclesiae Romanae, regionis septimae, his subscripsi, et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia.
Anastasius, diaconus regionis primae, subscripsi. Citonatus, diaconus regionis quintae, subscripsi. Ioannes, diaconus regionis secundae, subscripsi. Tarrensis, diaconus regionis primae, subscripsi. Tertullus, diaconus regionis quartae, subscripsi.
Первый Римский Синод семидесяти двух епископов при папе Симмахе
После консульства светлейшего мужа Паулина перед мартовскими календами в базилике Блаженного Петра Апостола, когда Блаженнейший папа Симмах[800] председательствовал на синоде, Фульгенций архидиакон сказал:
I. О синоде, собравшемся по предписанию папы Симмаха.
«Блаженство Ваше перед этим многократно созывало синод Италии приглашениями по провинициям тех священников, присутствие которых явственно представлено в Ваших очах.
Ныне Блаженство Ваше да соизволит упорядочить то, что способствует возмещению церковных убытков или миру Всей Церкви либо согласию».
От всех епископов и пресвитеров было провозглашено:
«Услышь Христе! Житие Симмаху!». Сказано было десятикратно.
«Престол ему и многие лета!». Сказано было девятикратно.
«Мы просим, чтобы